Quotation |
16. Et post aliquanta iterum talia quaedam prosequitur: 'Non cunctabor', inquit, 'proferre quod sentio. arbitror enim, quod etiam si adversum impios cives Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu
terrae aut aquae diluvio aut Sodomitanis ignibus et fulminibus caelitus tortis supplicium civitas
dependisset, quae multo infaustiorem illis, qui haec perpessi sunt, et nequiorem virorum praesentem
hanc protulisset aetatem, pro quibus omnis gens pariter mereretur extingui'.
17. Sed et in sexto libro de eisdem talia scribit: 'Et eorum', inquit, 'qui per totam civitatem famis inedia
conrumpebantur, multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. |