Stelle Claudio Nerone et Marco Libio Sali...; (Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830), Pars. 1, Lib. 5, Cap. 7 (p. 298, lin. 175)) [2763]

Basic Information
Keywords
ID 2763
Text Historiarum libri XII (Frechulfus Lexouiensis) (814 - 830) Freculf of Lisieux
Quotation Claudio Nerone et Marco Libio Salinatore consulibus, cum Hasdrubal Hannibalis frater ab Hispanis per Gallias ad Italiam ueniret, iussus que a Karthaginiensibus ut fratri cum copiis iungeretur, magna se cum auxilia Hispanorum Gallorumque deduceret,' et 'cum maturato aduentu descendisse iam ex Alpibus consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano ignorante Hannibale praeuentus cum omni exercitu suo interfectus est. Nam L et VIII milia de exercitu Hasdrubalis ibi occisa sunt; capta sunt V milia CCCC; IIII milia autem ciuium Romanorum inter eos reperta atque reuocata sunt, quod uictoribus consulibus solatio fuit: nam et ab exercitu eorum VIII milia ceciderunt. Hannibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est.
Translation
Quotation source Pars. 1, Lib. 5, Cap. 7 (p. 298, lin. 175)
Associated use case(s)
Comment