Quotation |
Dediticii uero sunt, qui post admissa crimina suppliciis subditi et publice pro criminibus caesi sunt aut in quorum facie uel corpore quaecumque indicia aut igne aut ferro impressa sunt et ita impressa sunt, ut deleri non possint. Hi si manumissi fuerint, dediticii appellantur.
4. Sed inter haec tria genera libertatum ideo ciues Romani meliorem statum habent, quia et
testamenta facere et ex testamento quibuscumque personis succedere possunt: nam Latini et dediticii
nec testamenta condere nec sibi ex testamento aliorum aliquid dimissum possunt ullatenus uindicare.
Tamen Latini certis rebus priuilegium ciuium Romanorum libertorum consequi possunt. Dediticii uero nulla ratione possunt ad ciuium Romanorum libertorum beneficium peruenire. Nam Latini patronorum beneficio, id est si iterum ab ipsis aut testamento aut in ecclesia aut ante
consulem manumittantur, ciuium Romanorum priuilegium consequuntur. |