Quotation |
1. Sed ut nihil antiquitatis penitus ignoretur, sciendum est, olim quidem duo genera testamentorum in usu fuisse, quorum altero in pace et in otio utebantur, quod calatis comitiis appellabatur, altero, cum
in proelium exituri essent, quod procinctum dicebatur.
accessit deinde tertium genus testamentorum, quod dicebatur per aes et libram, scilicet quia per
emancipationem, id est imaginariam quandam venditionem agebatur, quinque testibus et libripende,
civibus Romanis puberibus, praesentibus et eo, qui familiae emptor dicebatur.
sed illa quidem priora duo genera testamentorum ex veteribus temporibus in desuetudinem abierunt:
quod vero per aes et libram fiebat, licet diutius permansit, attamen partim et hoc in usu esse desiit. |