Stelle Si vero aliquis de amicis vel fami...; (Lex Romana Raetica Curiensis (760 - 770), Lib. 9, Cap. 19 (p. 374, lin. 5)) [2853]

Basic Information
Keywords
ID 2853
Text Lex Romana Raetica Curiensis (760 - 770) Anonymous - Legal Texts
Quotation Si vero aliquis de amicis vel familia aut de vicinos ipsorum vel nutrices eius ad hoc raptum consilium dederunt aut locum ad rapiendum fecerint aut oportunitatem necessariae eis dederint, remissum plumbum in buccas eorum mittatur. Si vero puella invita tracta fuerit, et si vocem non fecerit aut non clamaverit, ut vicini aut parentes eam liberare possint, ipsa puella de parentorum facultate nihil habeat, et raptore convicto iudex eum occidere faciat; et quod si raptor cum parentes puelle absconse pagaverit, aut conposicionem acciperint, si quicumque de ipsorum familia hoc ad iudices dixerit, si servus est, Latina accipiat libertatem, et si Latinus est, civemque Romana accipiat libertatem. Parentes vero puelle, qui raptori in tale causa consenserint, in exilio deputentur; alii vero, qui raptori consenserint aut solacium prebuerint, sive viri, sive femine sint, si exinde convicti fuerint, ignibus concrementur.
Translation
Quotation source Lib. 9, Cap. 19 (p. 374, lin. 5)
Associated use case(s)
Comment