Stelle [3]. Didicicius vero libertus per ...; (Lex Romana Raetica Curiensis (760 - 770), Lib. 22, Cap. 1 (p. 407, lin. 7)) [2857]

Basic Information
Keywords
ID 2857
Text Lex Romana Raetica Curiensis (760 - 770) Anonymous - Legal Texts
Quotation [3]. Didicicius vero libertus per tres modis facere potest; id est, si cuicumque servus in culpa ceciderit et pro ipsa culpa multas penas reciperit, postea vero pro ipsas penas dominus eius pro sua mercede ingenuum eum esse dimittere debet; alia est, si dominus suus ei de ferro callido qualecumque nota in suo membro fecerit, quem non posset delere; tercia est, si per qualecumque causam dominus suus ei tale signum in suo corpore miserit, qui semper parere possit. [4]. Nam cives Romanus libertus meliorem quam illi alii, quia et testamentum facere potest et omnia, quae habet, per comiatum patroni sui cui voluerit condonare potest. Latinus vero libertus cum gracia domini sui potest ad hoc pervenire, ut cives Romanus libertus fiat. Didicicius vero libertus ad hoc pervenire nullo modo potest.
Translation
Quotation source Lib. 22, Cap. 1 (p. 407, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment