Stelle Huius temporibus Mauricius cartula...; (Liber Pontificalis (550 - 1500), (p. 178, lin. 13)) [2872]

Basic Information
Keywords
ID 2872
Text Liber Pontificalis (550 - 1500) Anonymous - Other
Quotation Huius temporibus Mauricius cartularius, per quem multa mala operatus est Hisacius patricius, cum iam increvissent peccata eius beato Petro apostulo, ut eos hereditaret ignis inextinguibilis, consilio ductus supra scriptus Mauricius cum ipsis, cum quibus antea devastaverant ecclesiam dei, intartizavit adversus Hisacium patricium et misit per omnes castras, qui erant sub civitate Romana per circuitum, et congregavit eos et constrinxit se cum ipsis in sacramento, ut deinceps nullus ex ipsis oboediret Hisacio neque hominibus eius, omnes adfirmabant eum quia sibi regnum inponere voluisset. Audiens haec Hisacius patricius, eo quod Mauricius cum omnem exercitum Italiae sibi sacramenta dedissent, misit Donum magistrum militum et sacellarium suum ad civitate Romana cum exercitu. Qui veniens in civitate Romana, omnes iudices seu exercitus Romanus, qui prius se cum Mauricio sacramenta constrinxerant, timore ducti, demittentes Mauricium cartularium omnes se cum Dono fecerunt.
Translation
Quotation source (p. 178, lin. 13)
Associated use case(s)
Comment