Quotation |
Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum
adhaeret filiae, simul raptam: quam cum Romulus Hosto cuidam ex agro Latino, qui in asylum eius
confugerat, virtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum, antequam alia ulla Sabinarum partum ederet: eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre vocitatum et
eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum.
is enim cum raptas ad consolandum vocasset, spopondisse fertur se eius infanti, quae prima sibi
civem Romanum esset enixa, inlustre munus daturum. |