Quotation |
6 Hoc per reges et consules diu prouectum postquam Asiae Africae atque Europae potitum est, ad
unum imperatorem eundemque fortissimum et clementissimum cuncta sui ordinatione congessit.
7 Sub hoc imperatore quem omnes fere gentes amore et timore permixto iuste honorarent, Deus uerus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intellegentiae suae fontem
aperuit, promptiusque per hominem docturus homines filium suum misit operantem uirtutes quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas quos aliqui deos putauissent, ut qui ipsi
tamquam homini non credidissent, operibus tamquam Dei crederent; 8 deinde ut in magno silentio ac
pace latissima inoffense et celeriter noui nominis gloria et adnuntiatae salutis uelox fama percurreret,
uel etiam ut discipulis eius per diuersas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona
offerentibus obeundi ac disserendi, quippe Romanis ciuibus inter ciues Romanos, esset tuta libertas. |