Quotation |
Ex quibus tam fame quam ferro et igne undecies centena milia, exceptis illis qui urbibus ac castellis
aliis perierant, in hac tantum perisse idem scriptor narrat.
Ait ergo inter cetera: Arbitror enim, quod, etiamsi adversus impios cives Romanorum paulisper arma
cessassent, aut hiatu terrae aut aquae diluvio aut Sodomitanis ignibus et fulminibus caelitus tortis
supplicium civitas dependisset, quae multo infaustiorem illis, qui haec perpessi sunt, et nequiorem
virorum presentem hanc protulisset etatem, pro quibus et omnis gens pariter mereretur extingui.
Reliqui Iudeorum, qui usque ad DCCCC fuisse dicuntur, per totum orbem usque in presentem diem
sunt dispersi. |