Stelle Liutprand quoque audiens, quod Sar...; (Historia Langobardorum (790 - 799), Lib. VI, Cap. 48-49 (p. 234)) [2897]

Basic Information
Keywords
ID 2897
Text Historia Langobardorum (790 - 799) Paul the Deacon
Quotation Liutprand quoque audiens, quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, foedarent, misit, et dato magno pretio, accepit et transtulit ea in urbem Ticinensem ibique cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis pervasa est. 49. Eoque tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, Classem invasit atque destruxit. Tunc Paulus patricius ex Ravenna misit qui pontificem interemerent; sed Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit Romanoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus vel Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos pontifex prohibuisset, imperatorem super se constituere sunt adgressi. Rex quoque Liutprand castra Emiliae, Feronianum et Montembellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim Auximumque invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium pervasit. Sed post aliquod dies iterum Romanis redditum est.
Translation
Quotation source Lib. VI, Cap. 48-49 (p. 234)
Associated use case(s)
Comment