Quotation |
qui Traiani gloriae invidens statim provincias tres reliquit, quas Traianus addiderat, id est Syriam et
Mesopotamiam Armeniam, revocavit exercitus ac finem imperii esse voluit Euphraten.
idem de Dacia facere conantem amici deterruerunt, ne multi cives Romani barbaris traderentur,
propterea quia Traianus victa Dacia ex toto orbe Romano infinitas eo copias hominum transtulerat ad
agros et urbes colendas; Daciae enim diuturno bello Decibali res fuerant exhaustae.
Pacem tamen omni imperii sui tempore habuit, semel tantum per praesidem dimicavit. orbem
Romanum circumiit. multa aedificavit. |