Stelle Municipium id genus hominum dicitu...; (Excerpta ex libris Festi de significatione verborum (787 - 799), (p. 155, lin. 7)) [2906]

Basic Information
Keywords
ID 2906
Text Excerpta ex libris Festi de significatione verborum (787 - 799) Paul the Deacon
Quotation Municipium id genus hominum dicitur, qui cum Romam venissent, neque cives Romani essent, participes tamen fuerunt omnium rerum ad munus fugendum una cum Romanis civibus, praeterquam de suffragio ferendo, aut magistratu capiendo; sicut fuerunt Fundani, Formiani, Cumani, Acerrani, Lanuvini, Tusculani, qui post aliquot annos cives Romani effecti sunt. Alio modo, cum id genus hominum definitur, quorum civitas universa in civitatem Romanam venit, ut Aricini, Caerites, Anagnini. Tertio, cum id genus hominum definitur, qui ad civitatem Romanam ita venerunt, uti municipia essent sua cuiusque civitatis et coloniae, ut Tiburtes, Praenestini, Pisani, Urbinates, Nolani, Bononienses, Placentini, Nepesini, Sutrini, Luc[r]enses.
Translation
Quotation source (p. 155, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment