Quotation |
Sed quoniam facies non potest dici 'dextra' et 'sinistra', et tamen nobilitas secundum Deum et
secundum hoc saeculum potest ita esse distributa, tanquam in maxilla dextra et sinistra, ut in
quocunque discipulo Christi contemptum fuerit quod Christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos huius saeculi honores habet; sicut Apostolus, cum in eo persequerentur homines
esse Christianum, si taceret de dignitate, quam habebat in saeculo, non praeberet alteram maxillam
caedentibus dexteram.
Non enim dicendo ' 'ciuis Romanus sum', non erat paratus hoc in se contemni, quod pro minimo
habebat, ab eis, qui in illo nomen tam pretiosum et salutare contempserant. Nunquid enim ideo minus postea uincula tolerauit, quae ciuibus Romanis non licebat imponi? Aut quenquam de iniuria uoluit accusare? Et si qui ei propter ciuis Romani nomen pepercerunt, non tamen ille <non> praebuit, quod ferirent, cum eos a tanta peruersitate corrigere cupiuerit patientia sua, quos sciebat sinistras partes magis quam dexteras honorare. |