Stelle Quod si infinita multitudo ex gent...; (Epitoma rei militaris (383 - 450), Lib. 3, Cap. 1, Par. 12 (p. 104, lin. 121)) [2932]

Basic Information
Keywords
ID 2932
Text Epitoma rei militaris (383 - 450) Vegetius
Quotation Quod si infinita multitudo ex gentibus ferocissimis rebellasset, tunc, nimia necessitate cogente, duo duces et duo mittebantur exercitus cum eiusmodi praecepto, ut: 'prouideant, ne quid res publica detrimenti capiat, consules ambo alter amboue'. Denique cum diuersis regionibus, contra diuersos hostes a populo Romano annis prope omnibus pugnaretur, ideo sufficiebant militum copiae, quia utilius iudicabant non tam grandes exercitus habere quam plures, illa tamen ratione seruata, ne umquam amplior multitudo socialium auxiliarium esset in castris quam ciuium Romanorum.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 1, Par. 12 (p. 104, lin. 121)
Associated use case(s)
Comment