Quotation |
In hac urbe, quae olim Agrippina ab Agrippa genero Augusti dicta, postea a Traiano imperatore Colonia denominata est, quod ibi in imperium allectus colonias ciuium Romanorum eo deduxerit,—in hac, inquam, ciuitate fuit episcopus quidam, preclarus religione quanuis turpis corpore, cuius unum miraculum, quod moriens predixit, referam, si prius dixero quam insolitus casus eum in tanto culmine fastigauerit. Imperator terrae illius, dominica illa quae uocatur Quinquagesima uenatum pergens, solus ad oram siluae deuenit omnibus comitibus dispersis, iuxta quam habebat aecclesiam ille presbiter agrestis, deformis sane et pene portentum naturae. |