Stelle Apostolus ergo Paulus, uidens Iuda...; (Praedestinatus, libri II - III (431 - 470), Lib. 3, Cap. 8 (p. 75, lin. 64)) [2962]

Basic Information
Keywords
ID 2962
Text Praedestinatus, libri II - III (431 - 470) Arnobius the Younger
Quotation Apostolus ergo Paulus, uidens Iudaeos in eo deficere quod gentes introirent ad fidem, et excluderent Iudaeos a priuilegio synagogae per priuilegium ecclesiae, alloquitur eos ut non contristentur dicens: 'quid nunc prohibetis nos gentibus loqui, ne saluae fiant, cum sciatis deum dixisse ad Abraham quod in semine tuo hereditabo omnes gentes?' Praesciit enim deus quod filium eius essent negaturi Iudaei, et essent ei gentium populi credituri, et ideo ait: quos praesciit, et praedestinauit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Iudaei enim per circumcisionem filii Abrahae docentur, gentes autem per baptismum filii dei fiunt, et est illis frater primogenitus filius dei.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 8 (p. 75, lin. 64)
Associated use case(s)
Comment