Quotation |
Ideo enim per omnem terram iudaei dispersi sunt, ut, cum aliquem paganum ad fidem christi
voluerimus invitare, et ab omnibus prophetis ipsum christum adnuntiatum esse testamur, et ille
resistens dixerit, a nobis potius quam ab spiritu sancto libros divinae legis esse conscriptos, nos
habeamus unde eum redarguere certa ratione possimus, dicentes ei: si de meis libris tibi dubitatio
nascitur, ecce iudaeorum libros, utique inimicorum nostrorum, quos certum est quod ego conscribere
vel inmutare non potui: ipsos relege et, cum in ipsis hoc quod in meis libris inveneris, noli esse
incredulus sed fidelis.
Hoc ordine maior populus minori servire cognoscitur, dum etiam per illorum libros ad credendum in
christo gentium populus invitatur. |