Stelle Recte utique tunc aquila dicebatu...; (Tractatus Origenis de libris Sanctarum Scripturarum (359 - 392), Tract. 16 (lin. 170)) [3011]

Basic Information
Keywords
ID 3011
Text Tractatus Origenis de libris Sanctarum Scripturarum (359 - 392) Gregory of Elvira
Quotation Recte utique tunc aquila dicebatur, quia unum nidum et unius generis pullus, id est solius israhel popolum contra omnes gentes et nationes protegere dignabatur; nunc uero ideo gallinae se similem dix[er]it, quia ex omni genere auium nemo alieni generis oua compressa et calefacta excludit, nemo alii generis pullus suppositus aut nutrit aut sub ascellis suis seruat et pascit nisi sola galina. Sic et nemo alius diuersarum nationum et aliigenerum gentium populus sub ascellis crucis suae et sub plumis uirtutum suarum collegere potuit et in uitam aeternam calore spiritus animare caelestique cibo satiare nisi xpistus dei uiui filios, qui non solum filios israel uoluit sub ascellis crucis suae collegere, sed et omnes, ut dixi, gentes et nationes sub protectione alarum suarum redigens ab omni iniuria et periculo defensare dignatur, sicut scriptum est: in umbra alarum tuarum sperabo, donec transead iniquitas. Hunc ergo genitorem, hunc defensorem et saluatorem humani generis noluit agnoscere populus israel euangelica uoce praeconantem, quae et retro noluerat per prophetas audire.
Translation
Quotation source Tract. 16 (lin. 170)
Associated use case(s)
Comment