Quotation |
Si enim ergo equi iuncti concorditer trahunt currum et patienter suscipiunt iugum et portant cum
gratia et iugi illius susceptione mansuescunt, sic et congregatio nationum gentilibus indomita moribus
se ante iactabant, ubi uero suscepit iugum dicentis: Tollite iugum meum super uos, quia leue est, et
onus meum quia suaue est, et coepit sponsa Christi concordia et mansuetudine populorum esse
sublimis et toto circumferri orbe tamquam currus equis uelocibus supra mundum rapta ascendit ad
sponsum.
Habet enim equos suos Christus, de quibus dicit propheta: Immisisti in mare equos tuos turbantes
aquas multas, eo quod gentium populos, qui mouentur ut aquae multae et excitantur in fluctus
aquarum euangelizando, commouerint apostoli, ut assurgentes a terrenis idolorum caerimoniis in
Christum crederent.
|