Quotation |
porro si operariis primae horae et tertiae et sextae et nonae et undecimae, unus denarius redditur, et
ab eis incipit praemium, qui nouissimi in uinea laborauerunt: et hic non unius temporis, et unius
aetatis homines describuntur; sed ab exordio mundi usque ad finem uocationum sacramenta sunt
diuersarum.
prima hora uocatus est abel et seth: tertia enoch et noe: sexta abraham, isaac et iacob: nona moyses et
prophetae: undecima gentium populus: cui primo redditur merces, quia in crucifixum credens
dominum, difficultate fidei magnitudinem meruit praemiorum: multique reges et prophetae
quaesierunt uidere quae uidemus, et non uiderunt.
unus autem denarius non unum est praemium, sed una uita, et una de gehenna liberatio. |