Quotation |
scio me in hoc loco iuxta septuaginta interpretes multiplicem legisse expositionem rabbath filiorum
ammon referentis ad gentium populum, iudam uero et hierusalem ad eos qui sub christi nomine
congregantur et factis detur nominis dignitatem, regemque confusionis diabolum stare in omni
uiarum capite et insidiari in occulto, implerique illum uersiculum: iuxta semitam scandalum
posuerunt mihi, et stare eum in biuio, uel eos qui sui sunt tenere cupientem uel nouum sibi acquirere
seruitium, et semper ad dexteram pergere, ad eos scilicet qui in dextera parte sunt positi, ut expugnet eos, ut exsultet in caede, ut arietibus et congestione operum terrenorum capiat miseram hierusalem, et
primo quidem ut uideatur ei nihil agere et frustra conari, illo uero recordante iniquitates eorum qui in
ecclesia commorantur, immo malis operibus reducunt aduersarias potestates in memoriam scelerum
pristinorum, patefiunt omnia peccata populi et cogitationes eorum, et idcirco capiuntur, quia nouis
uetera delicta cumularunt.
haec alius dixerit, nobis coepta historiae ueritas persequenda est. |