Stelle de quo et apostolus loquitur: quas...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 9, Cap. 28, Par. 16 (lin. 36)) [3042]

Basic Information
Keywords
ID 3042
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation de quo et apostolus loquitur: quasi sapiens architectus fundamentum posui; et iterum: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est christus iesus. iste lapis uere et secundo appellatur lapis, sicut et in leuitico homo, homo bis dicitur, et angularis lapis, quia circumcisionis et gentium populos copulauit, de quo et in psalmo dicitur: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. isti sunt autem aedificantes et caementarii, qui nunc appellantur uiri illusores et principes populi qui est in hierusalem.
Translation
Quotation source Lib. 9, Cap. 28, Par. 16 (lin. 36)
Associated use case(s)
Comment