Stelle ponam in terram absque aqua cedrum...; (Commentarii in Isaiam (404 - 410), Lib. 12, Cap. 41, Par. 17 (lin. 19)) [3044]

Basic Information
Keywords
ID 3044
Text Commentarii in Isaiam (404 - 410) Jerome
Quotation ponam in terram absque aqua cedrum, et buxum, et myrtum, et cyparissum, et populum, ut uideant, et sciant, et cogitent, et nouerint simul quia manus domini fecit haec, et sanctus israel ostendit. gentium populus pauper et tenuis, qui non habebat scientiam ueritatis, quaerit per diuersos magistros, et uaria philosophorum dogmata aquas salubres, et non inuenit, quia non sunt; lingua eorum siti aruit sine lege ac prophetis. omnem enim iuxta euangelii fidem, substantiam suam in medicos consumpserat; et a cruore idololatriae, et sanguine uictimarum non poterat liberari.
Translation
Quotation source Lib. 12, Cap. 41, Par. 17 (lin. 19)
Associated use case(s)
Comment