Quotation |
et qui cum apostolo dixerat: mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec, princeps erit
magnae gentis in caelestibus, quando tempore constituto miserit dominus angelos suos, et
congregauerint ad eum omnes sanctos, a summitate caeli usque ad summum eius.
non solum de israel, sed et de gentium populo, quem significans loquebatur: et alias oues habeo quae
non sunt de grege isto, et illas oportet me congregare, ut fiat unus grex, et unus pastor.
hoc autem subito faciet, ut quando omnia fuerint desperata, tunc in gentem fortissimam congregentur. |