Quotation |
ostendit ergo senior populus, in quo erat ortus et semen antequam de gentibus ecclesia nasceretur,
manum suam in operibus, et postea contraxit eam audiens per esaiam: manus enim uestrae sanguine
plenae sunt.
cumque ille contraxisset manum, et a iustitiae cessaret operibus, frater eius gentium populus
egressus est.
et propter ipsum diuisa est sepes, et destruxit dominus atque saluator, ut ille posset incedere,
parietem, qui erat in medio, et maceriam duos populos separantem; et fecit unum gregem, et duos
creauit in semetipso in uno nouo homine faciens pacem. |