Quotation |
Quantum ad typicos pertinet intellectus dicente apostolo: haec omnia in figura contingebant illis,
scripta sunt autem de nobis, in quos fines saeculorum decucurrerunt, quidam graecorum autumant
super synagoga et ecclesia sentiendum et ad illud tempus cuncta referenda, quando post crucem et
resurrectionem tam in israel quam in gentium populo uerus salomon, id est 'pacificus', regnare
coeperit.
quod autem adulterae et meretrices synagoga et ecclesia in scripturis dicantur, nulla dubitatio est. |