Keywords |
|
ID |
3083 |
Text |
Diuinae Institutiones (303 - 311) Lactantius |
Quotation |
quod iam pridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachiel propheta indicat dicens: non est
mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris,
quoniam a solis ortu usque in occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.
item Dauid in psalmo XVII: constitues me in caput gentium: populus quem non cognoui seruiuit
mihi.
Esaias quoque sic loquitur: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem
meam. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4, Cap. 11, Par. 9 (p. 307, lin. 2) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|