Quotation |
His igitur, dilectissimi, diuinae gratiae mysteriis eruditi, diem primitiarum nostrarum et inchoationem
uocationis gentium rationabili gaudio celebremus, gratias agentes misericordi deo, qui dignos nos
fecit, sicut ait beatus apostolus, in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate
tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae, quoniam, sicut prophetauit Esaias, gentium
populus, qui sedebat in tenebris, lucem uidit magnam, et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux
orta est eis.
De quibus idem dicit ad dominum: Gentes quae te non nouerunt, inuocabunt te, et populi qui te
nesciunt, ad te confugient. |