Quotation |
Aut enim asine sedit et pullus absque sessore fuit aut si pullo qui magis indomitus erat ad sedendum
et lasciuus, asina ducta est libera.
Vnde cum historia impossibilitatem habeat etiam et turpitudinem si fieret scire oportet quod ad altiora
Euangelista nos transmittit intellegenda sicut et de cecis supra fecisse credimus ut asina ista quae
subiugalis fuit et edomita et iugum legis traxerat ut dixi sinagoga intellegatur, pullus autem asinae
lasciuus et liber gentium populus quibus utrisque feliciter sedit Dominus.
Quos apostoli nudos utrosque inuenerunt et sordidos quia erant absque ullo operimento salutis,
frigore infidelitatis congelati. |