Quotation |
4. Notum enim nobis fecit Tychicus tuus, carissimus frater et fidelis minister in domino, non quidem
te magis quam in te deum praedicans, quanta dominus per te lumina in obscuris ante regionibus
accendisset, qui educens nubes ab extremo terrae, te quoque in lucem populi sui de extimo orbis
eduxit et clarum fulgur in pluuiam uberem fecit.
sicut terra Zabulon quondam et Nephthalim, uia maris trans Iordanen Galilaeae, qui sedebant in
regione umbrae mortis, lucem uiderunt magnam: ita et nunc terra Morinorum situ orbis extrema,
quam barbaris fluctibus fremens tundit oceanus, gentium populus remotarum, qui sedebat in latebris
uia maris harenosa extra Iordanem, antequam pinguescerent fines deserti in ea, orta sibi per tuam
sanctitatem a domino luce gaudentes corda aspera Christo intrante posuerunt.
ubi quondam deserta siluarum ac littorum pariter intuta aduenae barbari aut latrones incolae
frequentabant, nunc uenerabiles et angelici sanctorum chori urbes oppida insulas siluas ecclesiis et
monasteriis plebe numerosis, pace consonis celebrant. |