Quotation |
[Ambros.] Sapientes vero dicit illos qui mundialibus rationibus eruditi erant, insipientes qui illarum
rerum imperiti sunt.
His autem omnibus se debitorem testatur, quia missus ad omnes; nulli enim gentium populo
specialius debetur haec praedicatio, quia ad hoc missus fuit, ut omnibus praedicaret, qui ad hoc
accepit doctrinam ut aliis traderet.
De Judaeis autem tacet, quia magister gentium erat; et sicut aliis debeo, ita et vobis qui Romae estis
debeo evangelizare, quia omnibus debitor sum. |