Stelle Lux uera christus qui et hoc super...; (Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116), Lib. 9 (p. 489, lin. 610)) [3114]

Basic Information
Keywords
ID 3114
Text Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Lux uera christus qui et hoc superius dixit : ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulat in tenebris sed habebit lumen uitae lux uera inquam quae illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum quod a iudaeis oculos suos claudentibus ad gentes transierit easque illuminauerit manifestum est earum utique scilicet gentium caecitatem originalem homo iste a natiuitate caecus significat. Nempe et si omne genus humanum a natiuitate caecum id est a primis parentibus per originale peccatum diuinitatis uisione fraudatum est maxime tamen gentium populus qui iuxta prophetam ambulabat in tenebris caecus erat : quia uidelicet non ut iudaeis ita et gentibus patriarcharum prophetarumque lucernas lux mundi christus ante se praemiserat.
Translation
Quotation source Lib. 9 (p. 489, lin. 610)
Associated use case(s)
Comment