Stelle Item et anteriorem populum priusqu...; (De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116), Lib. 8, In Genesim VIII (p. 499, lin. 531)) [3117]

Basic Information
Keywords
ID 3117
Text De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Item et anteriorem populum priusquam ueniret christus aliquid habuisse uitae uel iustitiae quia profecto erat iam notus in iudaea deus et israhel magnum nomen eius posteriorem uero qui ex gentibus est nihil bono habuisse cum seruiret daemonibus eique iuxta prophetam non populus meus uel non plebs mea uos ueraciter diceretur. His ita animaduersis promptum iam est intellectui quam recte nomen abraham una tantum syllaba adauctum iacob autem in israhel nomen omnino sit permutatum quia uidelicet anterior hebraeorum populus qui ex fide patrum iustificabatur quidem sed arcebatur tamen a paradisi ingressu uno tantum augmento indigebat ut in christo perficeretur posterior autem gentium populus inchoationem pariter et perfectionem uitae uel iustitiae de christi sumpsit aduentu. Porro nomen isaac neque auctum neque commutatum immo nec ab hominibus positum sed antequam nasceretur ore dei nominatum est quia profecto christi iustitia neque augeri umquam indiguit neque minui potuit nec enim ex accedenti dono est sed antequam uideretur in terris ipse iustitia ipse uita ipse deus et dei filius erat.
Translation
Quotation source Lib. 8, In Genesim VIII (p. 499, lin. 531)
Associated use case(s)
Comment