Stelle Mattheus uero, qui credentibus ex...; (In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870), Vol. 2, Lib. 3, Cap. 20, Vers. 29 (p. 461, lin. 17)) [3125]

Basic Information
Keywords
ID 3125
Text In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870) Sedulius Scottus
Quotation Mattheus uero, qui credentibus ex Ebreis suum scribebat euangelium, quod in gentium quoque notitiam erat peruenturum, recte duos illuminatos commemorat, ut ad utrunque populum unam eandem que fidei gratiam pertinere doceret. Proficiscente igitur Domino et discipulis eius et plurima multitudine de Iericho, duo caeci sedebant iuxta uiam, quia ascendente ad caelos Domino et multis fidelium sequentibus, immo cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni caelestis ingredientibus, mox uterque et Iudeorum et gentium populus diutina perfidia caecus audito Saluatoris aduentu suae salutis atque illuminationis spem coepit habere. Secus autem uiam sedebant, quia uidebantur quidem legis habere notitiam, sed uiam quae Christus est ignorabant, quod alter scriptam legem, alter naturalem sequens sine Christo caecus erat.
Translation
Quotation source Vol. 2, Lib. 3, Cap. 20, Vers. 29 (p. 461, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment