Quotation |
Ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans et clamans: Agite
paenitentiam: appropinquabit enim regnum caelorum.
Populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit
ducens illum in Ierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas.
Si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia, quam sibi exhibet non habentem
maculam aut rugam; cui dicitur per Isaiam: Si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, tamquam
niuem dealbabo. |