Quotation |
Inveniuntur etiam nomina positione singularia, intellectu pluralia, ut populus, concio; nam cum dicimus populus currit, sic sonat quasi omnis currat, nec tamen pluralem significat numerum.
Nonnullis videtur in his nominibus pluralis numerus esse superfluus, cum horum singularis pluralem
numerum in se contineat, ut dicimus, hic populus singulariter, et hi populi pluraliter; sed quamvis
populus pluralem numerum significet, tamen unius gentis est; populi vero gentium sunt diversarum.
Sunt econtrario positione pluralia, intellectu singularia, ut Papiae, Puteoli: quae vero nomina non ideo
plurali numero proferuntur, quia multae Papiae aut multae Puteoli; sed quia horum singularis
numerus nunquam lectus exstiterit. |