Quotation |
Certe priores patrum nostrorumque praecedentium multis ob meritis dignis clamantes ad dominum
et in illo sperantes, non sunt confusi, nec in obprobrium perducti, sed rerum diuitiis locupletes tam
mente quam corpore, eos per omnia credimus esse saluatos.
Nam, sicut asserit, domus abraam, Ysach, israeli, moysi, aaron et leui, et ceteri cuius non sum digna
computari, nec illorum solui corrigiis, qui sperantes in domino et in illum toto corde clamantes, de
necessitatibus eorum liberans atque in portum uolumptatis eos usque perducens, magnum hic
laudantes et in futuro benedicentur, confitentes dicuntque: Confitemini deo deorum, domino
dominorum, omnes reges terrae gentiumque populi, tribus et linguae, quoniam magnus, quoniam
bonus, quoniam in aeternum et in saeculum saeculi misericordia eius.
|