Quotation |
Hoc exspirante domino factum est sicut matheus marcusque contestantur sed lucas praeoccupando
narrauit uolens enim miraculum miraculo adiungere cum dixisset, sol obscuratus est, continuo
subiungendum existimauit, et uelum templi scissum est medium.
Scinditur autem uelum templi ut archa testamenti et omnia legis sacramenta quae prius tegebantur
appareant atque ad populum transeant nationum.
Ante etenim dictum fuerat: notus in iudaea deus in israhel magnum nomen eius; nunc autem: exaltare
super caelos deus et super omne, inquit, terram gloria tua; et in euangelio prius dixit: in uiam gentium
ne abieritis; post passionem uero: euntes docete omnes gentes. |