Quotation |
...contigit etiam diabolico instinctu, ut populus Sueonum furore zeli accensus praefatum Gauzbertum episcopum insidiose persequi coeperit.
Factumque est, ut ad domum, in qua manebat, unanima conventione pars quaedam populi causa direptionis irruerit et nepotem quidem ipsius Nithardum nomine gladio peremerit et odio christiani nominis percussum, Dei, ut credimus, martyrem fecerit.
Ipsum vero cum sociis ceteris, qui simul aderant, ligaverunt, et diripientes omnia quae apud eos invenire potuerunt, contumelia et opprobriis affectos a finibus suis expulerunt.
Quod tamen non regio iussu factum, sed populari tantum conspiratione est perpetratum. |