Keywords |
|
ID |
3203 |
Text |
De silentio (1101 - 1183) Philip of Harvengt |
Quotation |
Timuit propheta columbinus ne praedicaret dura ne ad uerbum eius graue esset ciuitas iuxta meritum
peritura nondum sciens quo consilio uel quo fine illam uellet diuina bonitas deterreri quae uolebat et
sciebat illam ad fidem et poenitentiam edoceri.
Vel forte propheta simplex eapropter noluit illuc ire populisque nationum uerbum bonum uerbum
commonitorium impertire ne si audito uerbo festinarent de lapidibus in filios abrahae suscitari
iudaeos gentem suam uideret perfidiae merito reprobari.
Nouerat enim dicente isaia : quia cor huius populi dominus excaecaret et immisso aestu perfidiae
oliuae pinguedinem exsiccaret et tunc deficeret huius pristina sanctitudo cum ad fidem introiret
conuersa gentium multitudo. |
Translation |
|
Quotation source |
Cap. 80, Col. 1108 (lin. 15) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|