Stelle De quibus et per psalmistam dicitu...; (Moralia in Iob (578 - 595), Lib. 18, Par. 31 (lin. 19)) [3214]

Basic Information
Keywords
ID 3214
Text Moralia in Iob (578 - 595) Gregory the Great
Quotation De quibus et per psalmistam dicitur: transferuntur montes in cor maris, quia repulsi a iudaea apostoli in hoc gentilitatis saeculo sunt translati. Qui sunt ergo qui immensa duritia pro obscuritate cordis, quasi quidam lapis caliginis et umbra mortis, a peregrinante sanctorum populo diuiduntur, nisi hi quos pes egentis hominis est oblitus; id est quos praedicatores domini, uidelicet per humanitatem pauperis, pro superbiae suae tumore reliquerunt, eorumque omnino obliti sunt, dum praedicationis suae semina ad solam fructificationem gentium transtulerunt? Quos recte quoque et inuios uocat, quia dum in infidelitate sua obdurati sunt, uerbis uitae ad cor uiam praebere noluerunt.
Translation
Quotation source Lib. 18, Par. 31 (lin. 19)
Associated use case(s)
Comment