Stelle Vel certe quia cuncta quae superiu...; (Moralia in Iob (578 - 595), Lib. 25, Par. 13 (lin. 18)) [3216]

Basic Information
Keywords
ID 3216
Text Moralia in Iob (578 - 595) Gregory the Great
Quotation Vel certe quia cuncta quae superius dicta sunt referri etiam ad rectores ecclesiasticos possunt, qui relicto praedicationis studio, sub occasione regiminis, terrenis negotiis inuoluuntur, apte subiungitur: ut peruenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret uocem pauperum; quia nimirum dum ipsi curis saecularibus occupati praedicationis officium deserunt, gregem subditum in querelarum prorumpere clamorem compellunt, ut quasi iure unusquisque subiectus de uita ficti pastoris immurmuret, cur tenet magistri locum, qui non exercet officium. Quamuis fortasse melius per tumorem potentium superbia iudaeorum, et per clamorem pauperum desideria gentium figurantur, sicut attestante ueritate, per epulantem splendide diuitem iudaicus populus designatur; copiam scilicet legis non ad necessitatem salutis, sed ad pompam elationis assumens, atque in praeceptorum uerbis non semetipsum ordinate reficiens, sed iactanter ostendens; et per uulneratum lazarum, qui interpretatur adiutus, forma populi gentilis exprimitur, quem diuinum adiutorium tanto magis erigit, quanto minus de suarum uirium facultate confidit. Qui pauper et plenus ulceribus esse describitur, quia gentilitas corde humilis peccatorum suorum aperuit confessiones.
Translation
Quotation source Lib. 25, Par. 13 (lin. 18)
Associated use case(s)
Comment