Quotation |
Vnde et eidem seruo dicitur: Exi in uias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Cum de uicis et plateis ad cenam quosdam Dominus inuitat, illum uidelicet populum designat qui
tenere legem sub urbana conuersatione nouerat; cum uero conuiuas suos colligi ex uiis et saepibus
praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est gentilem, quaerit, de cuius significatione per
psalmistam dicitur: Tunc exsultabunt omnia ligna siluarum ante faciem Domini, quoniam uenit.
Ligna enim siluae gentes uocatae sunt, quia in infidelitate sua tortae et infructuosae semper fuerunt. |