Quotation |
Venit autem FVMVS iste cum agmine, quoniam multae abominationes secutae sunt ignorantiam: odia,
maledicta, blasphemiae, in quibus miser ille populus cotidie crescit in peius, ita ut nullus sit
reproborum qui fumi illius AGMEN EFFVGIAT.
8. Sequitur: ET QVID RESPONDEBITVR NVNTIIS GENTIVM? Nuntii GENTIVM sunt praedicatores,
apostoli et apostolici uiri, qui pulsi a Iudaea, transierunt ad populum nationum.
Quibus eorum ruinam lugentibus et caecitatis illius causam admirantibus, respondetur a Spiritu
Sancto: QVIA DOMINVS FVNDAVIT SION. |