Stelle Quo autem ordine paupertas gentium...; (Expositio in canticum Abacuc prophetae (691 - 735), (lin. 556)) [3224]

Basic Information
Keywords
ID 3224
Text Expositio in canticum Abacuc prophetae (691 - 735) Bede
Quotation Quo autem ordine paupertas gentium ad percipiendas uerbi epulas peruenerit insinuatur, cum protinus subinfertur: MISISTI IN MARE EQVOS TVOS, TVRBANTES AQVAS MVLTAS. Mare quippe mundum, equos dei praedicatores sanctos, aquas multas populos nationum dicit. Inmissis equis dei in mare turbatae sunt aquae multae, quia dispersis in mundum praeconibus uerbi, turbata sunt gentium corda, alia ad credendum ac suscipiendum sacramentum ei, alia uero ad contradicendum siue etiam persequendos praecones eiusdem fidei; unde bene psalmista: Conturbati sunt omnes, inquit, qui uidebant eos, et timuit omnis homo, et adnuntiauerunt opera dei, et facta eius intellexerunt.
Translation
Quotation source (lin. 556)
Associated use case(s)
Comment