Keywords |
|
ID |
3229 |
Text |
In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede |
Quotation |
Vnde bene apud matheum asina quoque cum pullo alligata repperitur.
Asina quippe quae subiugalis fuit et edomita iugum legis traxerat sinagogam significat, pullus asinae
lasciuus et liber populum nationum demonstrat.
Cui nemo umquam hominum sedit, id est nemo rationabilium doctorum frenum correptionis quo uel
linguam a malo cohibere uel in artam uitae uiam ire cogeretur nemo indumenta salutis quibus
spiritaliter calefieret utilia suadendo contulerat. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 5, Cap. 19 (lin. 1874) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|