Quotation |
Cui simile est illud psalmistae, disputauerunt ut absconderent laqueos dixerunt, quis uidebit eos, cum ille uideret qui etiam haec disputantium renes et corda scrutatus est deus.
Nam et credituros, inquit, oboediturosque mihi populos nationum discreui uariis in partibus orbis
quibus obsecro si quid habetis ad manum perfecti operis in exemplum conuersionis adhibete uel
alimenta sacrae legis quae quinque mosaicis praefulget scripta libris aut quicquid ex uobis ipsis super
inuenire poteritis ad salutem eorum offerre curate.
Iactant quidam uel impunitatem mendacii sui uel scripturae uituperationem aucupantes quod dauid
mentiendo suam suorumque non dubitarit quaerere salutem. |