Quotation |
Bene autem abundantiam aquarum esse in baptismo salomon retulit dicens ad ecclesiam: oculi tui
sicut columbae quae lacte sunt lotae, sedentes super abundantiam aquarum, quia abundans est gratia
baptismi ecclesiae, cuius dono totus mundus irrigatus est.
Aqua piscinae illius bethsaidae semel in anno curabat, gratia uero baptismi ecclesiae cotidie fluit,
cotidie crescit, cotidie superabundat, per regna, per gentes, per innumerabiles populos nationum qui
dono eius fruuntur.
Solus populus iudaeorum tantae aquae munus agnoscere noluit. |