Stelle Itaque, quamdiu uixit Moyses et al...; (Collectio ex dictis XII patrum (801 - 860), Ep. ad Corinthios II pertinens (p. 142, lin. 24)) [3239]

Basic Information
Keywords
ID 3239
Text Collectio ex dictis XII patrum (801 - 860) Florus of Lyon
Quotation Itaque, quamdiu uixit Moyses et alloquebatur Iudaeorum populum, uelamen habebat in facie sua; mortuo autem Moyse, Ihesus Naue iam non per uelamen sed facie reuelata et presbyteros alloquebatur et populum; et nemo trepidabat, cum utique et ipsi dixerit Deus quod cum ipso ita esset futurus, ut fuit cum Moyse, et eum similiter illuminaret gestorum utique, non uultus gloria, hoc significante Spiritu sancto quod uenturus esset Iesus uerus, ad quem si quis conuerteretur et eum uellet audire, de corde suo uelamen auferret et reuelata facie uerum saluatorem uideret. Ergo Deus omnipotens Pater, qui in Moysi facie excaecauit populum Iudaeorum non duricia sed praescientia, nec malicia sed aequitate atque iusticia, - ipsi enim sibi posuere uelamen, qui legem intelligere noluerunt; lex enim spiritalis est, sicut dixit Haebraeus -, (...) iste, inquam, Dominus illuminauit cor populi nationum in facie Christi Ihesu per eius aduentum, quod euidenter apostolico declaratur exemplo, sicut scriptum habemus: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem | scientiae claritatis Dei in facie Christi Ihesu. Ideo ergo dicit Dauid ad Dominum Ihesum: Vultum tuum illumina super seruum tuum.
Translation
Quotation source Ep. ad Corinthios II pertinens (p. 142, lin. 24)
Associated use case(s)
Comment